1343
408 AVICENNAE
phur eius malum est, mali vaporis, & foeti¬
di, & debilis: vnde non bene gelatur. Et
artifices faciunt gelationem ferè similem ar¬
tificialiter, quamuis artificial non sunt eo¬
dem modo, quo & naturalia, nec tam cer¬
ta habent similia: & ideo creditur quod com¬
positio naturalis fiat hoc modo, vel vicine
huic. Sed ars debilior est quàm natura, nec
sequitur eam, licet multum laboret. Sciant
verò artifices Alchimiae, species rerum trans¬
mutari non posse: sed similia illis facere
possunt, & pingere rubeum citrino, vt videa¬
tur aurum, & album pingere colore quo vo¬
lunt, donec sit multum simile auro vel aeri¬
Fost quoque plumbi immunditias absterge¬
re, ipsum tamen semper erit plumbum, quan¬
uis videatur argentum. Sed tunc optimè
erunt in eo quaitates aliae, vt errent homi¬
nes, vt qui accipiunt salem, & salem armo¬
niacum. Caeterùm quòd differentia speci¬
fica tollatur ingenio, non credo possibile, &
non est, quòd complexio vna in aliam con¬
uertatur: quia ista sensibilia non sunt differen¬
tia, qua permutatur species, sed sunt acciden¬
tia, & proprietates. Differentiae autem eorum
non sunt cognitae, quia cum differentia sit
ignota, quomodo potest sciri vtrum tolla¬
tur necne, vel quomodo tolli possit? Sed ex
poliatio accidentium, vt vaporis & coloris, pone¬
leris, vel saltem diminutio, non est impossibile:
quia