1343
418 OPVSCVLVM
ctas, quia est domus humiditatis, & hoc &
hoc albedo & rubedo sine mensuratione, vt
rubedo in moris, vel vt sanguis domina¬
rum. Lapis scientiae nostrae senex primò, &
vltimò puer, quia albedo eius in initio & ru¬
bedo in vltimo cum dominio. Hic est Lapis
cum quo titubauerunt omnes qui abierunt
& mortui sunt plurimi eorum cum dolore
& tristitia, quoniam declinauerunt ad viam
daemonum, & reliquerunt viam pruden¬
tiae. Coopertorium equi pallium nostrum
album, & aequus noster leo fortis, sub pallio
coopertus, & super illud & illud Griffus no¬
ster naturam gemmatam retinens. hic lapis
triangulus est in esse; quadrangulus in qua¬
litate. veritatem dixi per operatorem, deal¬
bans & rubefaciens omnia, non sunt singula¬
ria in occulto, sed sunt mixta oriens & occi¬
dens simul iuncta ab anima omnium. Hic
coniungit & disiungit, & reiungit quando
vult, lupus noster in oriente inuenitur, & ca¬
nis in occidente: iste momordit illum, & iste
momordit istum, & fiunt rabidi ambo, & in¬
terficiunt se adinuicem, donec fiat ex eis to¬
xicum & tyriaca. Camelus noster albus se¬
ptimus est in numero apud philosophos
magnos Sol cum Luna Iupiter: Mars & Ve¬
nus noster in Mercurio nostro, & Saturnus
faptimus eorum, in quo omnes sunt coniun¬
cti simul: hic est spata, gladius, cultellus, & in¬
cisorium