1343
FRAGMENTVM. 429
gidum & humidum, & aquosum mundetur
ab omnibus superfluitatibus & à plumbo,
& decoctione pura & multa desiccetur ab
humido in sole decoctione & humidis pan¬
nis: & est pulchrius capitulum. His qui cu¬
piunt scire mirum super omne mirum de hu¬
mido aquoso frigido & adusto, dixit Kani¬
de, quòd in vno solo igne sine aquae tempe¬
ratione factae sunt omnes distillationes, &
sublimationes, & calcinationes, & rubifica¬
tiones & mortes ipsius Mercurij, & tunc fa¬
cta est amicitia inter ipsum & ignem, & cur¬
rit vt oleum in vno ictu: quia oleum est in¬
gressiuum, penetratiuum & aggregatiuum,
permixtiuum, coagulatiuum, perseueratiuum
(vincit enim omnem rem subtilem & omnem rem
solidam penetrat) coniunctiuum, permansi¬
uum, depuratiuum: & dicitur oleum viuum,
color viuus & rectificatiuus, & omnes mor¬
tuòs resurgere facit. Et est fermentum super
omne fermentum, & semetipsum impraegnat,
& seipsum parit. Vnde omnes qui quaerunt
hanc scientiam, scire oportet omnia quomò¬
do est, & quomodo non est, & quomodò fie¬
ri potest: & si fallunt quomodo emendamre
possunt: & post omnia scire oportet eam quae
circa opus sunt necessaria, & probationes cla¬
ras & manifestas. Et haec est prima omnium
probationum, scilicet, vt quando iam est fi¬
nis & terminus secundus, ponatur de ipso