1343
TRACTATVLVS. 453
Scias autem, cum corpus miscueris cum
humiditate, & ipsi aduenerit ignis caliditas,
vertitur humiditas super corpus, & soluit
ipsum, & tunc non potest spiritus ab eo exi¬
re, quia imbibit se in igne, & spiritus aliâs
sunt fugabiles, quousque commisceantur cum
corpore, tunc conatur pugnare cum igne &
eius flamma, attamen non conueniunt istae
partes nisi cum bona temperatione, conti¬
nuatione & longo labore. Antiqui verò phi¬
losophi lapidi nostro imposuerunt multa
nomina, vt amalgama, vitriolum, sanguinem
propter colorem rubeum, alijsque nomini¬
bus infinitis, vocauerunt ipsum ferrum, pro¬
pter impossibilem fusionem. Nam istud cor¬
pus cum priuatur humiditate, necesse est
corpus siccum non fluere, quod prius per
humiditatem fluebat, & erat volatile. Nam
necessario corpora figuntur per priuationem
humiditatis, quae à philosophis dicitur cal¬
cinatio, & rei putrefactio seu pulucrisatio
ab humiditate partes consolidatas, & per
calcinationem spiritus iam figuntur, & fit
molle durum, & volatile fixum, & sic muta¬
tur de natura in naturam.
Turba dicit: Fiat mutatio complexionum,
videlicet à frigida & humida in calidam &
siccam, seu à flegmatica in colericam secun¬
dum medicos. Calore solis & leui decoctio¬
ne coagulantur spiritus. Intenso verò & ni¬
Ff 3