1343
TRACTATVLVS. 455
mô ignem lentum proportionabiliter ma¬
iorem, quousque fumus ille mundus & albus
ascendat, & si primò non fiat, reiteretur to¬
ties super easdem feces imbibitio, donec ita
fiant, & vltimò sine fecibus quae adhaerent,
tunc vna pars fixa contingit ex illis. Secun¬
dum verò eius diuersam operationem, di¬
uersitas medicinae creatur, aliquando Satur¬
nus, aut lupiter; etc.
Nullus autem debet sublimare terram ad
opera sophistica, sed solummodo ad Elixir
nostrum. Et non misceas illud quod rema¬
net deorsum, cum illo, quod ascendit sur¬
sum, sed pone vnumquodque ad partem: quo¬
niam illud quod in fundo remanet, reitera¬
bis ad sublimandum per Mercurium incor¬
ruptum, donec totum ascendat. Et conside¬
ra béne quòd nunquam debes procedere
ad fusionem modò praedicto, videlicet ad la¬
pidem philosophicum, nisi ipsum prius sub¬
limes, cum non fiat vnio corporis & spiritus,
nisi per sublimationem.
Primò est materia sublimanda, est
& figenda: cum praecesserit vnio con¬
ueniens, fixio sequatur. Fixam autem
materiam non facias volatilem, & mate¬
riae fixae partem vnam, & Mercurij praepa¬
rati partes duas simul bene incorpora, po¬
stea sublima, sublimatum collige, & semper
illud quod in fundo remanet iterato cum
Ff 4