1343
SEMITAE. 469
materia eorum. Modum autem conuerten¬
di infrà docebo. Illo habito, soluitur opinio
eorum, qui dicunt species metallorum con¬
uerti non posse: & hoc verum est, vt ipsi di¬
cunt, nisi in materiam primam reducantur.
Reductio autem ipsorum est facilis in pri¬
mam materiam, vt ostendam: & transmuta¬
tio est facilis & possibilis. Nam omne cre¬
scens vel nascens multiplicatur in sua spe¬
cie, vt homines, arbores, grana & huiusmo¬
di. Nam ex vno grano mille generantur. Er¬
go possibile est augeri res vsque in infinitum.
Ex praedictis apparet subtiliter intuenti,
philosophos in suis libris dixisse obscura,
sed vera. Dixerunt enim quòd lapis no¬
ster est ex corpore & anima & spiritu, & ve¬
rum dicunt. Nam corpus imperfectum com¬
parauerunt corpori, propter hoc quod est in¬
firmum, & aquam spiritum dixerunt, & ve¬
rè spiritus est: quia corpori imperfecto &
per se mortuo vitam tribuit, quam prius non
habebat, & in meliorem formam producit.
Fermentum animam dixerunt, quod sicut
infrà dicetur corpori imperfecto similiter vi¬
tam tribuit, & in sui naturam eleuat & con¬
uertit. Philosophus dicit: Conuerte naturas,
& quod quaeris inuenies. & hoc est verum:
Nam in nostro magisterio primò facimus de
grosso gracile. id est, de corpore spiritum, &
postmodum de humido siccum, id est, de a¬
Gg 3