1343
BVCCINAE. 485
Deus essentia non moritur, nisi in die iudi¬
cij. Mortis enim diffinitio est compositi dis¬
iunctio. Incompositi autem nulla est disiun¬
ctio, vnde non est mortis & animae à corpo¬
re separatio. Ex duobus autem vel tribus
vel quatuor compositis, vnumquodoque com¬
positum separari necesse est, quod est mor¬
tis. Et scito quod nullum compositum igne
carens, comedit nec bibit, nec dormit. Et
qualiter cum angeli ex igne sint creati, cur
non comedunt: cum dicitur ignem esse,
quod comedit. Respondetur, quod ignis
simplex non comedit, verum spissus ignis.
Non enim sunt angeli ex spisso igne, verum
ex tenuissimo tenuissimi ignis & simplici.
Igitur ex tenuissimo creati igne non dormi¬
unt, nec comedunt, nec bibunt.
Nota quod quatuor sunt qualitates pri¬
mae, scilicet caliditas, siccitas, frigiditas, &
humiditas: & dicuntur primae qualitates,
quia ex ipsis omnia componuntur elemen¬
ta, & omnia elementantur, & omnia comple¬
xionantur. Et elementa sunt de simplicibus
qualitatibus. Ideo posse habent conuertere
& mutare materiam de qualitate in qualita¬
tem, aliquando in siccum, aliquando in hu¬
midum, aliquando in calidum, & aliquando
in frigidum, secundum quòd diuisio naturae
est confortata per complexionem suorum ele¬
mentorum, vel etiam debilitata. Et quali¬
Hh 2