1343
BVCCINAE. 485
nae à creatore condita participiant quatuor
elementis, quatuor humoribus naturali¬
bus, scilicet: Colera, Sanguis, Phlegma, &
Melancholia: Quatuor complexionibus:
Caliditas, Frigiditas, Humiditas, & sic¬
citas: Quatuor coloribus principalibus, Al¬
bum, nigrum, citrinum, rubeum. Quatuor
saporibus, Insipidus, acidus, dulcis & ama¬
rus. Quatuor odoribus, bonus, foetidus, acu¬
tus, & remissus. Duobus sexibus, masculi¬
nus & foemininus, secundum eorum tres
dimensiones, scilicet altitudinis, longitudi¬
nis & profunditatis.
Altitudo communis, est eius manifestum:
Profundum, est eius occultum: & latitudo
horum medium participat. Ergo omnia cor¬
pora secundum has tres dimensiones prae¬
dictas omnibus modis habent consyderari.
Idcirco corpus si in sua altitudine est terre¬
um, in eo est quid frigidum, siccum & melan¬
cholicum; amarum, acidum, foetidum, ni¬
grum, & foemineum. Et per consequens in
suo profundo est aereum, calidum, humi¬
dum, sanguineum, citrinum, dulce, odori¬
ferum, masculinum. Et si in vno latere est
aquaticum, sequitur quod sit frigidum & hu¬
midum, album, insipidum, redolens, foetidum,
foemininum. Et per consequens in alio late¬
re erit igneum, calidum, siccum, rubeum,
Hh 3