1343
BVCCINAE.
487
quefactus est, & inspissatus & in aquam ver¬
sus est. aeris autem principium ignis erat,
quia ex igne spisso. Ignis verò principio ca¬
ret, suo creatore excepto. Et nosce, quod ter¬
ra corpus aquę est, de terra autem fit homo.
Ignis autem tribus non desistit elementis
quo & tria persistunt. Et de elementorum eo¬
rum gradibus dicimus. Quia ignis prout est
in mixtione, est calidus in quarto gradu, &
siccus in tertio. Et quia caliditas sibi inest in
primo, patet, quia nil calidius eo: & quod sic
cum secundariò inest ei, patet quod si esset
in eo tanta siccitas, quanta caliditas, quam
cito calefaceret tam cito desiccaret, quod
non contingit. Et aqua frigida est in quartò
gradu, & humida in tertio, quia etsi tendit
in contrarium, vt possit calefieri, cum non
potest congelari in siccum, sua manente fri¬
giditate, & ita magis est frigida, quàm humi¬
da. Nota, scripsi sicut reperi, sed mihi vidè¬
tur contrarium. Aer primò est humidus in
quarto gradu, secundariò calidus in medio
tertij, Quia humiditas obtundit calidita¬
tem. Terra primo est sicca in quarto, secun¬
dariò frigida in medio tertij. Et ita fit circu¬
latio omnium elementorum. Ignis caliditate
infundit aeri. Aer humiditatem suam per ca¬
liditatem rarefactam infundit aquae. Aqua
frigiditatem suam immittit terrae per calorem
aeris eam desiccando. Et terra desiccata
Hh 4