1343
BVCCINAE.
50
ma: quare stat sulphur sicut calor complexio
nabilis in substantia argenti viui, & stat ibi si¬
cut virtus spermatis masculi quod stat in se¬
mine mulieris, vel sicut alia virtus generati¬
na. Haec dicit Raymundus.
Et nil est mundi quod non sit naturaliter
compositum à substantia quatuor elemen¬
torum, testimonio cuiuslibet boni natura¬
lis, & secundum suas experientias non est
substantialiter aliud nisi ex sulphure & ar¬
gento viuo puris & mundis, incombustibili¬
bus in primo puncto suae creationis, & istud
est principium, vel genus vel materia pri¬
ma, & substantia media in quam natura infi¬
git omnes suos colores, in figurando diuer¬
sas substantias. Isti colores veniunt per pro¬
prietatem naturae quintae sulphuris & argen¬
ti viui, per instinctum suae naturae. Ex qui¬
bus patet quòd in omni loco noster lapis re¬
peritur ratione suarum proprietatum, & per
istam experientiam cognoscimus clarè, hanc
primam materiam omnium rerum vniuersa¬
lium esse, quae per corruptionem & genera¬
tionem formantur secundum suam compo¬
sitionem, & ficut in omni re de tali materia
capiunt omnia mundi suam formam substan¬
tialem, spiritualem & accidentalem. Igitur
in omni loco reperitur, & in omnibus rebus
quia, vt dicit Raymundus: In omnibus rebus
post vltimam suam depurationem reperitur
li 3