1343
526 CLANGOR.
Sed spiritus tingens est Mercurius
philosophicus cum suo fulphure rubeo vel
albo, naturaliter sibi commixto, in ipsa mi¬
nera, & terrae visceribus mediocriter prae¬
parato, artificis arbitrio relicto, vsque ad
consumationem perfectam. Aliud argen¬
tùm viuum est tinctura permanens, quod à
corporibus perfectis extrahitur per dissolu¬
tionem, distillationem, sublimationem, &
subtiliationem. Et tale argentum viuum,
dicitur oleum incombustibilè, anima, &
aer, & splendor corporum: quia corporibus
metallicis mortuis & imperfectis vitam prae¬
stat immortalem, & ea illuminat. Extrahe er¬
go argentum viuum seu lapidem philoso¬
phicum, tam à corporibus quàm à viuo ar¬
gento, quoniam vnius sunt naturae, & habe¬
bis Mercurium & sulphur de illa materia,
super terram, de qua aurum & argentum ge¬
neratum est in terra.
Item legitur in Turba, quod quidquid ve¬
ritatis consistit in arte Alchimistica, est in¬
iungere seu coniungere humidum sicco, &
hoc ab omnibus philosophis conceditur.
Pro humido intellige spiritum liquidum, ab
omni sorde mundatum, & pro sicco intelli¬
ge corpus perfectum purum & calcinatum:
& reuera istarum duarum partium operatio
constat, vel est poenitus in dissoluere & coa¬
gulare. Dissoluere est corpus in naturam spi¬
ritus