1343
532 CLANGOR
mentorum & sulphuris diuisione. Haec Ray¬
mundus. Sed vbi dicitur, vt Hermes dicit:
Quatuor oportet te extrahere elementa, hoc
profecto nil aliud est, quàm ipsas seminarias
virtutes, id est, qualitates actiuas, vel passi¬
uas excitare, quia naturaliter exponentes
quamplurimi in errores inciderunt infini¬
tos. Et nos dicimus illam virtutem nostram
spiritualem mineralem esse, quae potest inten¬
di & fortificari, vt pullulandi & germinandi
virtus inseratur. Et volens elementa minera¬
lia reciperè, non accipias de primis nec de vl¬
timis, sed de medijs, ad creandum lapidem:
quia prima sunt multum simplicia, & vltima
sunt multum grossa. Quando volueris co¬
medere, capias panem & dimitte farinam: &
quando volueris facere panem, accipe fari¬
nam, & dimitte triticum. Hoc est verbum
nostrum, & doctrina philosophica. haec Ray¬
mundus.
Item separatio elementorum est segrega¬
re eterogenia quę sunt accidentia. Et coniun¬
ctio elementorum est cumulare homogenia,
hoc est quę sunt de natura humidi radicalis,
vt Turba philosophorum dicit. Item Ray¬
mundus dicit: Habeas patientiam in dealba¬
tione, quia hic iacit multa tarditas.
Item nigredo est in omni putrefactione,
semper maior debet esse in opere solis quam
in opere lunae, vt dicit Rosarius: Quia sol in¬
ter