1343
552 CLANGOR.
ris requiritur, terream rubeam fore factam,
etiam per maiorem ignis administrationem.
Item Barsen: Praecipio illis aes aqua dealba¬
re candida, qua aes rubeum faciunt, scilicet
aes nostrum. Quare oportet quod prius al¬
bum fiat antequam rubeum fiat: quia non est
transitus de extremo ad extremum, de
contrario in contrarium, nisi per medium
dispensatiuum, id est, de nigredine non est
transitus in citrinum vel rubeum, nisi albedi¬
ne mediante; quia citrinitas causatur ex al¬
tissimo vel multum albo, & modicum ru¬
beo claro éssentialiter. Quare natura o¬
stendit, quòd citrinatio est perfecta & com¬
pleta digestio. Nec econuerso potest esse
transitus de citrino ad album, quousque
compositum conuertatur in nigrum. Nec
aurum potest fieri argentum indiuisibile,
nisi prius destruatur, & fiat nigrum, & cor¬
rumpatur, nec melius potest fieri deterius,
nisi per corruptionem sui ipsius, quia gene¬
ratio vnius est corruptio alterius. Et hoc fit
cum additione rei tingentis illud, quae nota
est naturae, & perficitur. Et tunc fermentum
imponitur.
Spiritus corpus exsiccat, & à corpore ex¬
siccatur scilicet perfectè à suo flegmate pur¬
gatus.
Nota in omni assatione & decoctione qua
spiritus & corpora separantur & associan¬
tur