1343
556 CLANGOR
lificum vel lunificum verum, vel vt ea reduca¬
mus in primam materiam, scilicet Mercurium
& sulphur, & vt eorum fiat firmissima incor¬
poratio, & etiam vt assumat perfectum colo¬
rem albedinis vel rubedinis, qui color sine
sublimatione fieri non potest. Et non misce¬
as illud, quod remanet infundo cum eo quod
ascendit, sed segregatim vnumquodque eo¬
rum pone.
Si autem adhuc infundo aliquid de mate¬
ria valente remansit, iterabis ad sublimandum
per Mercurium sibi incorporatum, donec to¬
tum ascenderit quicquid est de pura essen¬
tia ipsorum corporum: quia si non feceris,
non ponas ipsum in magisterium. Alembi¬
cum verò sit vitreum, bono luto circumlini¬
rum, quod debet coniungi cum subiecto, ita
vt Mercurius non possit exhalare finaliter:
quia non sublimatur Mercurius, nisi per fu¬
mositatem aeream, secum deferens partes
corporis puriores: & ideo terra tunc in aerem
& corpus in spiritum conuertitur, & densi¬
tas in raritatem finaliter in modum aeris a¬
scendunt. sic quod ratione veritatis recipi¬
unt virtutem fortiter, & in profundum pene¬
trandi: & ratione perfectae clarificationis, per
fectae tincturae & colorationis. Vnde ergo di¬
ligenter vide vt vasa bene iungantur, quo¬
niam si inueniat scilicet Mercurius locum a¬
pertum, euolat per fumum, sicque peribit &
anni¬