1343
538 CLANGOR
quando vis fermentare, misce corpus subli¬
matùm cum suo corpore optimè purgato vt
totum fiat fermentum; quoniam fermen¬
tum reducit sulphur artis seu philosophi¬
cum in suam naturam, colorem, & saporem.
Si enim sulphur non fuerit sublimatum, sub¬
stantiam ingredientem & virtutem pene¬
tratiuam non habebit, & per consequens ad
componendum verum Elixir non habebit
virtutem: quia in sua permanens densitate
& corporalitate, non miscebitur rebus tin¬
gendo, nec eas poterit in formam perfectè
metalli transmutare. Sed cum corpus mun¬
datum fuerit, & cun spiritu incorpora¬
tum sublimatione descendit, tunc ambo fa¬
cta sunt vapor vnctuosus, & ab vrentibus
substantijs spoliatus, aër subtilis, clarus, ni¬
miae penetrationis, anima à vitijs, & inqui¬
namentis liberata? quià iuncta suo corpori
mundato, mediante spiritu, id est aqua Mer¬
curiali purificata, transit in etns purissimum
& incorruptibile. Et nisi fiat vapor, nihil in
opere huius artis peregisti. Ergo dealba, ab¬
lue, quia dealbatio totius operis perfecti est
initium & fermentum: Quae quidem dealba
tio ammodò non variatur in colores diuer¬
sos, sed permanet invariabilis & immu¬
tabilis, & fige iuxta praeceptum
philosophorum hoc
modo.
Modus