1343
568 CLANGOR
ter continuatis, scilicet cum moderamine no¬
tae ignitionis, quam natura exigit, donec per
continuam sublimationem, iterationem spi¬
rituum non inflammabilium super illas, scili¬
cet faeces, & continuo motu totum figatur
deorsum.
Cùm autem fixum fuerit secundum pro¬
portionem ignis sibi appropriati cum mode
ramine, tunc eo facias ignem fortem, bene
continuatum per diem naturalem: secunda
vero die naturali fortiorem, & tertia die na¬
turali adhuc fortissimum, vt est ignis fundem¬
di, vel quasi.
Quando voles incerare lapidem: Mittas
magis de re calida & humida, quàm facias
de frigida & sicca. Sed quando tu operatus
fueris per intentionem fixandi, tunc mittas
magis de re frigida & sicca, quàm calida &
humida. Et si medicina non manet plenariè
contra ignem, hoc est per defectum fixatio¬
nis. Igitur succurretur defectui, vel per reite¬
rationem solutionis & congelationis, vel per
sublimationem partium non fixarum, per par¬
tem fixam, quousque capiat quietem contra
asperitatem ignis. Et si tu vides, quòd illa non
possunt fundi nisi grauitate, scilicet per defe¬
ctum incerationis supple sibi, & integra ei
incerationem cum oleo lapidis, guttando
guttam post guttam, suprà leuem ignem in
crucibulo terreo, quousque fluat vt cera, si¬
ne