1343
BVCCINAE. 571
ne consumatione suae humiditatis, & sine
reuersione illius in terram, & sine combu¬
stione suae propriae substantiae: & totum
hoc est argentum viuum. Quare dicitur quod
illud causa perfectionis ad necessitatem
metallorum, quia illud est sufficiens ad quem¬
libet graduin omnium fusionum cum igni¬
tione, sicut patet in plumbo & stanno, &
hoc per bonam adhaerentiam suarum par¬
tium, & per fortitudinem suae nobilis mix¬
tionis. Haec Raymundus.
Modus quomodo multiplicantur me¬
dicina rubea & alba, in virtute & potesta¬
te. Quando perfeceris dictas medicinas,
& de illis fęceris proiectionem, duobus
modis poteris artificialiter multiplicare su¬
as virtutes:
Primus modus est: Dissolues in aqua Mer¬
curij sui albi vel rubei, ex quibus fuerunt
procreatae, quousque fiat aqua clara: & post¬
modum cum leui decoctione congeles, &
cum suis oleis, inceres verò eas super igne,
quosque fluant: Certa sua virtus erit duplica¬
cata in tinctura, cum omnibus suis perfectio
nibus, sicut videbis in proiectione: quia pon¬
dus quod proijciebatur super mille, tunc
proijcitur super duo millia. Et in ista multi¬
plicatione non est magnus labor.
Secundus modus multiplicandi suas vir¬
tutes est maioris precij, quia si distilles quamli¬