1343
FATVORVM.
591
corporibus, naturaliter in terris existenti¬
bus. Quod accipit vim ferream, erit rubeum
& terreum, sicut olocar. Quod autem vim ac¬
cipit aëream, hoc erit viride calcantum. Vn¬
de possibile est ista duo, scilicet olocar, & cal¬
cantum ab ipso generari, cum tamen haec o¬
mnia praedicta participant in vi minerali cum,
metallis. Sed corpora metallica ex ipsis arti¬
ficialiter fieri non possunt, cum sint alterius
naturae, & cum metallis ex prima materia pro¬
pinqua, scilicet cum Mercurio originem non
duxerunt, sed ex argento viuo. Non nego
quin cum ipsis metalla possunt purgari aut
dissolui, vel forma sophistica per ea introdu¬
ci, ad decipiendum homines, propter quod
ilumhi nigredo abstergi potest, veruntamen
plumbum, semper manet plumbum. Sic arti¬
fices possunt facere congelationes per ea, id
est, extraliere humidum ex Mercurio cum
rebus siccis, vt videatur Mercurius coagula.
tus, sed illa coagulatio est pessima. Vnde A¬
ristoteles: Sciant Alchimistae, se species rerum
permutare non posse, sed similia illis facere
possunt, id est, tingere rubeum citrino, vt vi¬
deatur aurum, & album tingere colore quo
volunt, donec fiat multum simile argento.
Vt hij qui coniungunt stannum, cuprum &
Mercurium, & inde faciunt argentum sophi¬
sticum. Et fit etiam purgatio per mineralia
in metallis, & non est impossibilis, & contra