1343
600 CORRECTIO
Iterum de sulphure philosophico
simplici non vrente.
Cap. VIII.
Philosophi subtiliter sunt imaginati, quo¬
modo in istis corporibus perfectioribus sul¬
phura illa elicere possent, & ipsorum qualita¬
tes per artem purgare, vt hoc haberent in ar¬
te mediante natura, quod in ipsis antea non
apparuit, quamuis plenariè & occultè prius
habuerunt. Et hoc nequaquam fieri conce¬
dunt sine corporis solutione & in primam
materiam reductione, quod est argentum vi¬
uum, ex quo facta sunt ab initio, & hoc abs¬
que vlla permixtione rerum extranearum,
quae extraneę naturę lapidem nostrum non
emendant, quoniam nihil conuenit rei, nisi quod
propinquius est ei, cum sit medicina simpli¬
cis ac virtualis naturae, ex aqua mercuriali, pro¬
ducta, in qua aurum & argentum prius sunt
soluta. Exempli gratia, Si glacies ponitur in
aquam simplicem, soluitur in ea per calorem,
& redit in primam substantiam aqueam, &
sic aqua tingitur ex virtute etiam occulta quae
fuit in glacie. Si autem glacies non resolui¬
tur per calorem in aquam, non coniungitur,
aquae in qua iacet, nec illam aquam tingit
sua virtute quę in ea antea coagulata fuit, ex
parte specierum. Sic eodem modo si corpus
non resolueris in Mercurium, cum Mercu¬
rio