1343
CHIMICA. 621
uit, mollit, animam de corpore tollit. Si sub¬
limetur aqua vitae tunc generatur. Si quis er¬
go ex te quaesierit, Qui nam sint lapides? Re¬
spondebis: Solem & Mercurium esse lapides
philosophicos. Isti verò lapides sunt mortui
super terràm, & nihil operantur, nisi quod in¬
dustria hominis eis administratur. Auri simi¬
litudinem profundam. Coelum Aethereum
fuit omnibus hominibus occlusum, vt om¬
nés homines ad infernas sedes descenderent,
& ibi detinerentur perpetuò. Sed Christus le¬
sus Aetherei Olympi ianuam aperuit, & iam
Plutonia regna patefecit, vt animę erueren¬
tur, cum in vtero virgineo Spiritu sanctò coo¬
perante, ineffabili mysterio profundissimo,
que sacramento conciperet Maria virgo, id
quòd erat excellentissimum in coelis & in ter¬
ra: & tandem nobis progenuit mundi vni¬
uersi Saluatorem, qui sua exuberantissima
benignitate, omnes peccato deditos saluos
faciet, si saepe peccator ad eum se connuerte¬
rit. Mansit autem virgo illaesa, atque illibata:
vnde non immeritò gloriosissimae diuae vir¬
gini Marię ęquiparatur Mercurius. Virgo e¬
tenim est Mercurius, quia nunquam in ven¬
tre terrae aliquòd corpus metallicum propa¬
gauit, & tamen nobis lapidem generat, sol¬
uendo coelum, hoc est, aurum, aperit edu¬
citque animam: quam diuinitatem intellige.
portatque eam in ventre suo aliquantulo tem¬