1343
CHIMICA. 653
scuritatem, & venenum, & postea imbiberę
& dealbari. Et quoniam suprà coelum cum
terra debere coniungi diximus, oritur haec
quaestio: An coelum descendere debeat ad
terram, vel terrà ascendere debeat ad coelum.
Certum est terram non posse ascendere, nisi
prius coelum descenderit. terra autem in coe¬
lum sublimari dicitur, quando spiritù pro¬
prio soluta tandem cum eo vna res efficitur.
Hac similitudine tibi satisfaciam. Filius Dei
delapsus in virginem, ibique caro figuratus
homò nascitur, qui cum nobis propter no¬
stràm salutem veritatis viam demonstrasset,
pro nobis passus & mortuus; post resurre¬
ctionem in coelos remeat. Vbi terra, hoc est
humanitas exaltata est, super omnes circu¬
los mundi, & in coelo intellectuali sanctissi¬
mae Trinitatis est collocata. Pariformiter cum
ego morior, anima adiuta gratia & meritis
Christi ad fontem vitalem remeat, vnde descen¬
derit. Corpus in terram reuertitur, quod tan¬
dem depuratum in extremo mundi iudi¬
cio, anima è coelo labens, secum perdu¬
cit ad gloriam. Caeterùm quia congruum est
animam ad coelum ascendere, aliud quoddam
dubium sese ingerit: An spiritus videlicet.
cum anima transire debeat ad coelum, vel an
ambo manerè debeant infrà coelum? Dixi¬
mus spiritum esse animae retinaculum in i¬
sto mundo, sed cum lapis ad albedinem fixam