1343
664 DE ARTE
manentem quaerunt, quam totum mundum regat, vt¬
pote solem aut luna. vnde antiquitus solem, mun¬
di dominum vocitabant: in quo est vita ad sa¬
nandum omnia, qui diem motu suo efficit, at¬
que noctem, totumque mundum suo fulgore illu¬
minat. Quare dicit sol: Ego sum lapis. vel, In
me est lapis. Dicunt etiam philosophi. Opus
lapidis esse opus mulieris, & ludum puerorum.
Mulier nonnunquam terra est, aliquando Mer¬
curius, qui totum opus videtur perficere. pueri lu¬
dunt cum lapide, hoc est, elementa tria cu ter¬
ra, vel inferiora corpora ludunt cum lapide¬
aureo, quando ipsum in fine augmentauerint.
Similiter pueri ludunt cum lapide & proijciunt,
hoc est, Ignari & imperiti proijciunt in fundo
terram ipsam, quod sublimationem fecerint. Compa¬
rarunt aliqui philosophi opus lapidis creationi¬
mundi. Similiter, generationi hominis & eius na¬
turalitati. Posteriores vero philosophi non so¬
lum hac peritiam verbis recentib. Sed etiam ima¬
ginibus depictis abdiderunt. Vidi ego depictam
filo pulcherrimo, viginem nudam, aetate viridem,
coma eburnea, oculis fuscis, albicantibus ru¬
bentibusque genis, cuius papillae erant lacteę
& admodum teretes atque tornatae. Erat¬
que ea virgo toto corporis candore adeo in
signis, atque omnibus naturae dotibus adeo ve¬
nustè decorata, continuata, vt regio thalamo,
dignissima censeri posset, quam etiam cuncti phi¬
losophi, tum prisci, tum neoterici deperirent.
Qualem