1343
666 DE ARTE
metis Cathedram nouem aquilae habentes
in pedibus arcus extensos, è quibus sagit¬
tae pennatae emittebantur in terram. Non¬
ne scientiam nostram Vlmannus quidam,
diui Francisci ordinis frater Minor, miro ar¬
tificio in lingua vernacula ac populari con¬
texuit? atque per Christi passionem verissi¬
mam esse comprobauit? Vbi visitur imago
illa biformis, partim mascula, partim foemi¬
nea, monstrum illud androginum Impera¬
toriae maiestatis sceptrum in manibus ge¬
stans, & pleraque id genus alia in Philoso¬
phorum libris conspiciuntur.
Ostendit quod lapis omnes aegritudines
curare potis sit, quum omnis natura sit
in Sole, & Sol in natura, & praeser¬
tim in lapide. Ca¬
put XVIII.
Quòd verò lapis omnes aegritudines cu¬
rare queat, de his omnium Philosopho¬
rum libri sunt referti. Ratione tamen natu¬
rali id ostendere pro virili portione stude¬
bo Omnis natura est in Sole, & Sol in natu¬
ra: ergo spiritum eius aucupari possumus in
omnibus, & praesertim in auro. Et quando
natura est aegrota, ille lapis sanat naturam.
In auro propagando maximè elaborauit coe¬
lùm, similiter Sol ipse, & Iupiter. Sol quidem
ei cunctas suas dotes indidit. Propter ignea
eius