1343
670 DE ARTE.
Quare non ibit in coelum, vt suprà in 14. cap.
insigniter demonstraui. Et dico tibi per Deum
creatorem coeli, quod est vnum de secretis ma¬
ximum. Amplius ipsa lapidis scientia nihil
est aliud, quam terrę aut naturae purificatio. Nec
est alchimia aliud, quam naturę purificatio. Non
potest terra à sordibus suis defecari. ac pur¬
gari, nisi per medium aquam ad se acceperit.
Et hoc totam artem breuibus complectitur.
si naturam intellexeris. plura his similia per te
ipsum diuina gratia poteris deprehendere.
Lauda Deum per omnia secula seculorum.
FINIS MEAE CONSIDERATIO¬
nis. Vicesimum caput nunc
sequitur.
Ponit quaestiones factas à Necromantico
Illardo ad Diabolum, de lapide
Philosophorum. Ca¬
put XX.
Necromanticus quidam, nomine Illardus,
in prouincia Catilania has fecit quaestiones
ad diabolum. Quaestio I. Vtrum possit fieri
Philosophorum lapis ad conuertenda imper¬
fecta metalla in Sole & Luna igne iudice?
Respon. In auro sunt omnia metalla essen¬
tialiter cum suis terris in colore multiplici. Ex
terra eius cum essentia sua conficitur lapis, quod
suam natura omnem immunditiam aufert, & pro¬
iectus