1343
672 DE ARTE
sint perpetua, vsque ad indicium extremum.
Corpora humana sanat ab omni aegritudi¬
ne vsque ad mortem naturalem. Quaestio,
Qualis & quae res est anima humani corpo¬
ris? Respon. Est ignis viuus coelestis vitae,
& habet in se animam mediam naturam. Ab
anima media natura vocatur Deus, creator
omnium rerum quae sunt in mundo. Quaestio.
Habuitne Virgilius lapidem? Respon. Non
solùm ipse habuit lapidem, sed multi Philo¬
sophi habuerunt eum, & scripserunt de eo
multifariam obscuris nominibus, & multis
operationibus. Quaest. Quomodo & qua¬
re appellatur lapis? Respon. Ego dico tibi,
lapis est nomen eius, & non est mihi data li¬
bertas tibi aliquid manifestandi amplius.
Quaestio. Quanto tempore potest lapis ad fi¬
nem deduci? Respon. Duodecim menses
sunt necessarij à primo die inceptionis. In
triginta diebus terra ex Saturno generatur,
vel natura terrae facit crescere Saturnum. In¬
centum diebus crescit argentum viuum in
aqua. In sexaginta diebus completis creuit
aer ex Ioue. In aliis diebus anni crescit ignis
à Sole. In puncto anni anima media natura
de coelo descendit in hanc terram, & mortificat
superiores & inferiores potestates. Imago
multiplicis victoriae ad consumendum bellum
in cordè ventris eorum, vsque ad ignis indi¬
clum perpetuum. Non amplius tibi dicam.
FINIS.