1343
4 PRAEFATIO.
virtutum collectionem, sibi videlicet à
domino Deo attributam. Erat autem iste
Rex, & philosophus, & propheta. Iste ve¬
ro fuit Hermes, qui post diluuium om¬
nium artium, & disciplinarum, tam
liberalium, quam etiam mechanicarum,
primus fuit inuentor & editor. Omnes
namque qui post ipsum fuêre, suo itine¬
re incedere, & suis vestigijs inhaerere ni¬
tebantur. Quid plura: longum esset no¬
bis, & etiam difficile, tanti ac magni vi¬
ri virtutum ornamenta & acta, ad me¬
moriam in praesens reducere. Cum & hoc
genus docendi in huius libri diuini trans¬
latione non suscepimus: nec etiam nostri
ingenij tenuitas, aut studium vel scri¬
bendi negotium, vobis ad hoc explican¬
dum possint sufficere. Sed idcirco eius no¬
men in huius libri Prologo introduxi¬
mus: quoniam iam ille hunc librum pri¬
mus inuenit & edidit. Hic est nanque li¬
ber diuinus, & diuinitate plenissimus.
In eo enim duorum testamentorum (ve¬
teris scilicet & noui) continetur vera &
perfecta probatio. Si quis namque in hoc
libro multum studuerit, & eum plena¬
riè