20
MORIENI
ROM.
Nam
ante
corporis
&
animę
coniunctionem
&
post
eorum
dissolutionem,
poena
omni
morte
crudelior
animam
expectat.
Sed
&
o¬
mnipotens
creator,
qui
omnia
ex
seipso
creat
&
format,
semper
sit
in
nostro
auxilio.
Tunc
dixit
illi
Rex:
O
Moriene,
ex
his
quae
modò
dicebas,
video
quid
tu
existimes
me
te
velle
deridere.
Iuxta
ergo
hanc
opinionem,
licet
senex
&
prudens
videaris,
potius
es
deriden¬
dus
quàm
laudandus.
Posthaec
aduocauit
me
rex
&
dixit
mihi:
O
Calip
serue
bone,
vade
&
quaere
huic
homini
domum,
intus
scilicet
&
extra
pulchram
&
multo
ornamento
orna¬
tam,
sitque
vicina
palatio:
simul
quaeras
&
ho¬
minem
suę
fidei
professorem,
doctum
scilicet
&
senem
ac
moribus
ornatum,
cuius
dictis
&
monitis
consoletur,
&
eius
animus
in
pace
resideat.
Video
enim
illum
quasi
deterritum,
&
in
me
minimè
confidentem.
Feci
igitur
iuxta
quod
rex
mihi
praecepit.
Rex
vero
ad
eum
quotidie
veniebat,
&
cum
illo
per
horas
aliquot
residebat.
Alloquebatur
enim
illum,
&
confortabat,
nihil
tamen
de
suo
magiste¬
rio
eum
interrogabat.
Postquam
autem
inter
illos
magna
notitia
creuit,
&
amor,
Morienus
se
regi
multum
credidit,
&
in
eo
confidit.
In¬
terrogabat
autem
Rex
de
Romanorum
legi¬
bus,
&
vtrum
secundum
temporis
circuitum
eorum
leges
mutarentur:
de
Regum,
&
Con¬
sulum