1343
DE TRANSM. METAL. 47
nem, in quo scilicet loco fornacis accendi de¬
beat ignis: numerum quoque dierum suorum,
& eorum ponderum mensuram. Nam si haec
omnia prouidentia & ratione tractauerit, au¬
xilio diuinitatis impleta erit eius intentio.
Omnis igitur festinatio procul ab ipso artisi¬
ce pellatur, & prouidentia, & ratio, & fir¬
ma expectatio adhibeatur. Quod antem haec
corpora maximè coaptat, sanguis est. nam il¬
la viuificat atque coniungit, & ex istis omni¬
bus vnum corpus efficit. Quapropter ignis
blandus diutius apponi debet, qui in suis die¬
bus semper duret aequalis. Nam calore ignis
in corpore citò serpente, festina combustio¬
ne ipsum corpus consumit. Nam si eudica eis
apponitur, ipsa corpora in terram mutata, ab
omni combustione curabit. Nam corpora
postquam suas iam non retinent animas, citò
comburuntur. Eudica (fex vitri) quidem bene o¬
mnib. corporibus conuenit: nam ea viuificat &
aptat, & ab omni combustione defendit: im¬
mittit namque quaedam eorum in alijs, & i¬
sta simul post immissa à nimio calore postea
defendit. Et quando eudicam quaerere volue¬
ris, in vitreis vasis eam quaere: quam quum
inueneris, eam reconde, neque quicquam
cum ea facias, donec acidum fiat: azima non
existat: quoniam tua intentio penitus de¬
strueretur. Terra quoque foetida citò