1343
DE TRANSM. METAL. 75
men specificè. Similiter sentiendum est de
semine foeminino in muliere: quare ambo se¬
mina semper stant & habenda sunt pro origi¬
nalibus agentibus & patientibus primis. Est
tamen varia & differens natiuitas seu gene¬
ratio mixtorum & vegetabilium. Nam sim¬
pliciter mixta dicuntur quae praeter nostrum
intuitum sub terra nascuntur, aut circa eius
superficiem ex sola commixtione elemento¬
rum ad inuicem compositorum: seu ex reso¬
lutione eorum prima: quia non vegetant, sed
quantum materiae in eis compacta & mixta
fuerit, tantundem pristini ponderis eisdem
compositis reseruatur. Exempli causa: Quan¬
tum primò ponderat substantiae mercurialis
massa in visceribus terrae sub dispositione mi¬
nerali, tantundem auri inde digesti pondus
permanebit: & potius diminuitur scoria &
fex à se abiecta, quàm multiplicetur, propte¬
rea quòd non suscipit alimentum. Huius au¬
tem primae & simplicis mixtionis naturalis
multiplex est gradus. Primus enim est ele¬
mentorum quatuor nuda compactio seu con¬
positio & immediata, in qua nondum est fa¬
cta mutatio, seu exaltatio vnius elementi ad
aliud: sed simplex simbolizantis compositionis
eorum vnio perseuerans & permanens. Cuius
generis sunt lapides. Secundus autem gradus
primum subsequitur, quia ex lapidibus prae¬