1343
DE TRANSM. METAL.
suae naturae extraneum, quia non vegetat. Id¬
eò quamuis in dicto ladide philosophico sit
corpus & anima seu spiritus, non propterea
est vegetabiliter animatus vt arbores & plan¬
tae. Iste enim lapis sicut omnia mineralia, est
primae impositionis praedictae, & non secun¬
dae, aut alicuius superioris impositionis, vt a¬
libi dictum est. Arbores autem & plantae
sunt impositionis secundae, vt sensitiua sunt
tertię, aut quartae, aut quintę, aut vltimae im¬
positionis: in istis enim quatuor postremis
impositionibus mixta vegetant. Nam in eis
elementa per plures transmutationes & plu¬
ries alterata, magis sunt subtilia, quare sunt
actiuiora & perfectiora, quamuis non sint in
permixtione durabiliora & permanentia:
quia elementa in eis non sunt fixae composi¬
tionis, sed resolubilis: propterea vegetabili¬
ter nutrimentum suscipiunt. Lapis autem
noster vt omnia mineralia, est impositionis
primae: quia non vegetat nec vegetabiliter
nutritur, sed potius contingit in eo nutrimen¬
tum per appositionem consimilis naturae si¬
bi, & non per vegetationem. Exempli gratia:
nam, vt experimento patet, ex spermate foe¬
minino, scilicet ex mercurio vnitiuè, insen¬
sibiliter, & compositiuè sibi apposito, hic la¬
pis philosophicus nutritur: mediante tamen
caloris digestione. Simile enim sibi assumit
ff 5