1343
DE TRANSM. METAL. 99
extractum, sed est illud quod à corporibus dis¬
solutis per ipsum argentum vinum extrahi¬
tur: quod vtique maturius esse comproba¬
tur. Quapropter, si laton fuerit corpus im¬
mundum, à tali azoc depuratur: quòd scri¬
bis te quondam habuisse. & hoc latone per a¬
zoc abluto, medicina nostra conficitur ad o¬
mnem aegrum curandum. Sanè hoc azoc ex
Elixire fit: quia Elixir non est aliud, quàm
corpus in aquam mercurialem resolutum:
post cuius resolutionem; azoc ex eo extrahi¬
tur, id est, spiritus animatus. Dicitur autem
Elixir ab e; quod est ex, & lixis; quod est a¬
qua: quia ex aqua ista omnia fiunt: & est E¬
lixir pars secunda in opere philosophorum,
sicut Rebis pars prima dicitur in eodem ope¬
re. Tinctura verò tertia pars constituitur,
quia vt materia huius compositionis diuer¬
sos facit effectus: sic alia & alia nomina sor¬
titur: Vnde liquidò constat, quòd azoc non
requiritur ad Elixir: quia in hoc opere Eli¬
xir praecedit azoc, & non contrà: sicut aqua,
oleum, & spiritus animam. Nam ex Elixire,
elicitur & extrahitur aze, tanquam ex aqua
oleum, & non contrà: vnde alibi fit mentio.
Exempli causa, vt in arte medica, aqua pura
fontana, simplici & prima decoctione per e¬
lixationem cum carne pulli coniungitur, &
inde primo decoctionis gradu emergitius &
gg 2