1343
102 BERNAR. TREV.
rimentum vidit in puluere quondam regi mis¬
so, cuius es, physicus, in quo experimento ar¬
gentum viuum sub specie argenti viui reper¬
tum est, quod si in fundo remanens coagula¬
tum fuisset, eandem certè pulueris speciem su¬
scepisset. Puluis autem ille nomine tantùm tin¬
ctura dicetur, & non medicina metallorum,
quia nondum planè fixus, quamuis vt medi¬
cina humana optimè valeret. Sed hanc medi¬
cinam humanam, fixa medicina absque dubio o¬
mni virtute excedit, & ad metallum, & ad ho¬
minem: quod in diaphano liquore claro &
transparenti fieri non potest. Quoniam si E¬
lixir & azoc prędicta, id est, spiritus & anima
diaphanitatem referrent ac haberent, iam in
proportionę terra aquam dimisisset, & ab illa
separata esset, quae inspissauit & coagulauit
partes eius, opacitatem fecit in Elixir & azoc,
fecitque formam stare congelabilem metalli¬
cam. Nam in fixis speciebus metallicis restrin¬
gendis, oportet vt restringens agat in restrin¬
gibilem, & congelans in congelabilem: quod
fieri non potest in praedicta aqua diaphana et
clara. Aliter autem accidit in vegetabilibus,
in quibus aqua simplex & diaphana per de¬
coctionem in ipsa vegetabilia inspissatur, quę
tamen examine ignis tandem euanescit & e¬
uaporat: quia non est permanens & fixa in com¬
positione: quia terram naturaliter sibi homo¬
geneam