1343
120 SCALA
nasceretur, viuere non posset.
Nono autem mense iterum Iupiter calidi¬
tate & humiditate nutriendo, reducit vires
foetui, & sic completè nascitur, & bene viuit,
Igitur sciendum, quòd tribus mensibus
aqua foetum in matrice conseruat. Aer quo¬
que tribus mensibus fouet: ignis verò toti¬
dem custodit. Quibus completis, sanguis e¬
ius qui fouetur in vmbilico, èo praeciso egre¬
ditur ad mammas, ibique candorem niuis
assumit. Igitur infanti nunquam patebit e¬
gressus quousque aeris flatus exhauriat.
Tunc autem egressus aperitur, & os eius,
& lactatur. Ab istis tribus oportet nos intel¬
ligere, & acuto ingenio scire componere &
extrahere duo: nam à duobus non extrahun¬
tur tria, sed bene è conuerso, Vnde omnes
qui cupiunt hoc scire, acuant ingenia sua ad
acquirendum futurum thesaurum ex tribus
verbis, in quibus occultatur lapis, in quo et¬
iam occulta est caliditas & siccitas, tinctura
& profunditas tincturarum, & oleum cali¬
dum, & humiditas coniunctiua.
Sciendum, quòd quatuor sunt principalia
lapidis nostri regimina, scilicet, soluere, ab¬
luere, coniungere & figere.
Soluere est corpora diuidere, & materiam
facere.
Abluere