1343
PHILOSOPH. 139
Secundus gradus Scalae Sa¬
pientum est Solutio.
Quae est occulti reuelatio, grossitudinis
attenuatio, ac rei durae, siccae terrae, in quan¬
dam liquidam substantiam reductio. Vnde
philosophus: Donec omnia siant aqua nihil
operamini. Et illa aqua est Mercurius philo¬
sophorum, quo & non alio debemus vti, qui
tamea non sit, donec summa volatilis supe¬
rat summam fixi. Haec aqua secundum Her¬
metem patrem philosophorum ex repugnan¬
tibus dicitur vnica, & magnesia, continens in
se spiritum, animam & corpus cineris, eius
nomine impar, quia nihil ei simile, cuius con¬
uenit occulta manifestare naturam: eius se¬
cretum non est in alijs, eò quod secundum
philosophos dicitur aqua coelestina, & sunt
repugnantia in hac aqua vna. Conuerte ergo
rem in rem, & habebis magisterium. Et in
hac solutione dum turbabitur rerra, transfe¬
rentur montes in cor maris, & tunc destrui¬
tur forma, sed destructa vna, immediatè in¬
troducitur alia. Quia omne quale adueniens
quali, facit ipsum tale, quale ante non fuit, eò
quòd non est dare qualitatem naturalem, quin
sub aliqua maneat forma, continens in se qua¬
litates actu vel potentia.
Quare dicit Auicenna: Qualitas poste¬