1343
142 SCALA
nis habilitatio, quae diuersimodè fieri pote¬
rit, ut postea dicetur.
Sed vt Auicenna dicit, Soluere corpus, &
congelare spiritus, est opus nostrum primum,
quia non soluitur corpus nisi congeletur spi¬
ritus. Nec spiritus congelatur, nisi cum solu¬
tione corporis. Nam si simul coniunguntur,
agit vterque in alterum, sicut aqua agit in ter¬
ram sibi commixtam: ergo subtilietis eum ad
modum suum.
Nam non subtiliatur terra nisi inspissetur
aqua, nec inspissatur aqua, nisi subtilietur ter¬
ra. Sic enim inter congelationem spiritus, &
solutionem corporis non est differentia tem¬
poris, nec opus diuersum, eò quòd vtrumque
agit in alterum ad modum suum. Non enim
resultat actio, & passio contrarijs in specie &
similibus, in genere & natura, & vnum con¬
trariorum excedens destruit seu alterat reli¬
quum secundum corpus humiditati mixtum,
lentoque igni diu appositum soluitur: quia
conuertitur humiditas super ipsum, & ipsum
dissoluit: ac corpus suo frigido & sicco clau¬
dit, retinet & inspissat humidum; incinerans
ipsum siccum, & tamen non potest exire hu¬
miditas à corpore, nisi imbibat se cum igne.
Nam calore debito operante putrescendo,
humidum vertitur in siccum. Et ideò cùm
corpus dissolueris, humidum congelas, &
hoc