1343
PHILOSOPH. 145
para rectificando magisterium conquirendo.
Diuide ergo lapidem in duas partes princi¬
pales, videlicet in partem superiorem supe¬
rius ascendentem, & spiritualem, & acream, &
inferiorem viam, & terrenam: & tamen istae
duae partes sunt vnius naturae, quarum diui¬
sio est necessaria ad perpetranda miracula rei
vnius naturae, id est, generationis lapidis phi¬
losophorum. Nam pars inferior terrea illius
est nutrix & fermentum, totum lapidem fi¬
gens: & pars eius superior est anima totum la¬
pidem viuificans. Ad hanc diuisionem facien¬
dam in furno philosophico inferius specifi¬
cato, requiritur calor debitus & nuttitiuus,
ac continuus, scilicet per denam & quinde¬
nam, & quanto diutius, tanto melius per¬
ficitur digestio aquae, ex qua oritur aes no¬
strum.
Et omne aes est sulphur, sed non omne sul¬
phur est aes. quia sulphur naturae sulphuri¬
bus continetur. & omne aurum est aes, sed
non omne aes est aurum: sicut omnis homo
est animal, sed non omne animal est homo
quia de genere ad speciem, vt Plato dicit, non
est bona consequentia. Haec enim aqua no¬
stra est clauis artis, & caput operis, & spiritus
& anima, & corpus aes nostrum componunt.
Et dicuntur aliàs fratres vterini, quia proce¬
dut de codem vtero. Et cum habueris aquam
kk