1343
158 SCALA
ré motum. Rubeum verò magis nigrum quam
album cum igne sine caliditate: Croceum de
paruo nigro, & multo albo cum aere humi¬
ditatis.
Citrinum est magis album quàm nigrum
cum multitudine aeritatis aquae desiccatae,
quàm igne, quod de nigro non deuenies ad
citrinum, nec ad rubeum, nisi primò fuerit al¬
bum: quia non est transitus de primo ad ter¬
tium, nisi per secundum.
Et sciendum, quòd elementa non vniun¬
tur, nisi in albo colore. Cumque album sit se¬
micoctum, non exigit inagnum calorem, sed
rubeum per ignem fortem, vt completè di¬
gestum totum vertitur in ignem, vt nullum
timeat ignem.
Vnde cauendum est intimè nonnunquam à con¬
iunctione vsque ad albedinem, materia ne fri¬
gescat, nec aliqualiter moueatur propter peri¬
culum imminens: quia si praecepta nostra ob¬
seruaueris, de perfecta elementorum com¬
mixtione prosperaberis. & scias quòd aqua
nostra est oleum, & terra nostra est ignis sic¬
cus: eò quòd nec aer absque aqua, nec ignis
absque terra tractari bene queant. & scias, quòd
nigredo est color mortis, & eradicatio humi¬
di: albedo verò regenerationis, & semicoctio¬
nis siccae. Rubedo etiam incorruptibilitatis,
& digestionis completę, cuinque videris ma¬
teriam