1343
162 SCALA
menstruum: quia cum illa & in illa sanguis
menstrualis nondum bene digestus à corpo¬
re egreditur, & est pura illa essentia, quae il¬
lam primô illuminauit, quam accepit à So¬
le, quae est vita eius post mortem eius, quae
etiam egredi incipit ab ipso in prima solutio¬
ne, cuius color est viridis, propter suam ab¬
undantiam frigiditatis animae: & sic men¬
struum appellatur aqua cum qua tribus men¬
sibus primis administrabitur compositum.
Cum verò foetus incipit viuificari attrahit in
corpus suum hoc menstruum paulatiuè, do¬
nec abstrahitur à ventre, & hoc per cursum
ad vmbilicum, & sic producitur ad lucem.
Est enim menstruum sanguis non bene di¬
gestus, propter defectum caloris quod bene
digeritur conuertitur in lac, quod corona
vocatur. Vnde patet, quodest sanguis bis¬
coctus.
Et scias quòd aqua nostra ignea acuta est
aqua menstruosa, tunc quatuor partes calcis
primae intus solutę, cuiùs quatuor naturae
cengelatae appositae subitò putrefactione de¬
nigrat omnia, quae est secunda aqua, de qua
loquitur Rosarius, dicens: Aqua nostra diui¬
denda est in duas partes, quarum vna parte
corpus congelatur, scilicet cum 7. suis imbi¬
bitionibus & congelationibus: altera verò
parte putrefacit, & liquatur vt aqua ignea su¬
prà di¬