1343
164 SCALA
congregationis philosophorum, hoc est, cor¬
pori in quo congelauit, aquam benedictam:
quamuis ponitur albi barba pro cucurbita,
quo constat totum opus nostrum: duae faci¬
unt res rem, scilicet secunda, tertia, quarta: id
est, quo ad hanc cibationem, dicitur, Nisi quis
renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto, non
intrabit in regnum vitae. Quare dicit Hercu¬
les: Refundite, id est, soluite corpus magne¬
siae, quod dealbatum est, & factum simile fo¬
lijs Rubi: nam ipsum est quod fugit in opti¬
mam: & aurum extractum ab eo dicitur Au¬
rum philosophorum, & est tinctura quae est
anima: cum aqua enim ascendit spiritus ad
aerem altiorem: & hoc corpus album, quan¬
do dealbatum fuerit aurum, post denigra¬
tionem eius nominauerunt Aurum nostrum.
Vnde Senior: Commisce aurum cum auro,
id est, aquam cum cinere. Et Hermes: Se¬
minate aurum in terram foliatam: quare di¬
cunt philosophi, quòd aurum nostrum non
est aurum vulgi. Quare quidam ob albatio¬
num duo ordines, scilicet albificandi & ru¬
bificandi. Vnde in expositione statuę loseph:
Cibatur terra margaritarum ac foliorum cum
duobus aquis medijs conclusiuè, atque reserua¬
tè: vicissim responsoriè, transitoriè deni¬
grando, & primariè multiplicando, cum qui¬
bus completur rosa alba tempore aestiuali in
oriente