1343
166 SCALA
cinaprium. Et vtrumque opus concordat, exco¬
pto quòd opus album est opus hyemis, & ru¬
beum aestatis: quia opus rubeum maiori igni¬
tione indiget in triplo, & cibatione acetosa in
septuplo.
Et sciendum quòd anima est vinculum spi¬
ritus, sicut corpus est vinculum animae. Nam
spiritus penetrat corpus, & figit: anima copu¬
lat, in quibus est summa nigredo & mors, quae
nisi ablatae fuerint, perpetuę non erunt: ab a¬
qua ergo extrahe suam ab anima nigredinem
à corpore mortem expelle, frequenti irriga¬
tione, sed quantum in humido solueris, tan¬
tum assando desicces. Quare dicitur coque &
iterum coque, & ne taedeat hoc pluries reite¬
rare, videlicet denigrando, dealbando, et com¬
pletiuè rubificando. Cum in opere fueris, ad
sit assiduitas, & patientia cum expectatione
congrua: cuius inis commodum & laetitia: absit
etiam pigrities, & negligentia & festinatio dia¬
bolica, cuius finis damnum & tristitia.
Octauus gradus dicitur, & est Sub¬
blimatio.
Quae non est in alembicum accensio, sed
nebulosae materiae notatio, seu in aqua de¬
portatio.
Nam modi sublimationis, & exaltationis
nostrae non differunt in esse, nisi quod per so¬
lam hanc