1343
176 SCALA
aqua est iuxta aerem inferius: sic aer est iuxta
ignem superius: ideoque aqua contrariatur
igni, sicut terra aeri, eò quòd aqua & aer con¬
ueniunt in humido, ignis & terra in sicco. Ter¬
ra immediatè mutatur in ignem; sicut aqua
in aerem: sed ignis & aqua, aer e terra non ro¬
tantur, nisi terra in aquam, & aer in ignem prius
conuertantur. Ignis verò in sua altitudine se¬
cundum Rogerium Bacconem est calidus &
siccus in quarto naturaliter, quae si vis verte¬
re in aquam, reduc corpus àd temperamen¬
tùm, vt sit fusceptibile, reduc in calcem, nunc
ad ignem, & apponenda est aqua, quae est fri¬
gida & humida: in quarto tamen est temperan¬
mentum nec calidum nec frigidum: & sic a¬
qua cum igne mixta, facit temperamentum
nec humidum nec siccum.
Eodem etiam modo mediantibus quali¬
tatibus remittentibus & augentibus, terra &
aer ad temperamentum educuntur: sicque spi¬
ritu cum corpore mixto; vt praedixi; fit tem¬
peramentum, non ita rarum vt spiritus, nec
ita densum vt corpus.
Insuper etiam cùm in opere fueris, studeas
omnia signa naturae, quae in qualibet deco¬
ctione apparent, iccordare in mente, & eo¬
rum causas inuestigare. Per hoc enim appa¬
rebit tibi scientia huius regiminis certa, vide¬
licet, in quo gradu moderandus est ignis. Sed
si ad