1343
204 LVDVS
sed in eo tantum differunt, quòd rubea maio¬
rem inducit subtilitiationem, & longiorem
decoctionem in regimine sui ignis. Et hoc
est ideo, quia finis operis albi, est principium
operis rubei, & quod completum est in vno,
incipiendum est in alio. Nam totum magiste¬
rium nostrum vno modo incipitur & finitur,
scilicet coquendo. Hinc dicit Rosarius: Ar¬
gentum viuum ex aere nostro sublimatum,
ex quo omnia fiunt, est aqua munda & tin¬
ctura vera. Nam ex aere nostro fit sulphur al¬
bum, quod aes nostrum dealbat, & quo spiri¬
tus retinetur ne fugiat. Illud autem sulphur
non poterit aes nostrum rubificare, nisi prius
operatus fueris ad album, eo quod solum sul¬
phuralbum aes nostrum dealbat. Quare li¬
quet, quod tanta erit pulchritudo aeris no¬
stri, quanta fuerit albedo sulphuris. Ideo in
Turba philosophorum dicitur. In colore al¬
bo spiritus vniuntur, quod fugere nequeunt,
Quare praecipitur: Dealbate latonem, & run¬
pite libros, ne corda vestra corrumpantur.
Terra namque cum aqua putrefit & munda¬
tur. Quae cum mundificata fuerit nigredo,
recedit & dealbatur. Et tunc peribit tene¬
brosum, & vir ascendit super mulierem, & au¬
fert sibi suam nigrediuem. Et sic tunc Mercu¬
rius, id est, seruus fugitiuus penetrabit cor¬
pus, & spiritus constringetur in siccum, &
tunc cessabit nigrum corrumpens, & defor¬
ma¬