1343
206 LVDVS
test transire de extremo ad extremum, nisi per
medium. Hoc est dicere: nemo potest venire
de nigro ad citrinum, nisi per album, eo quod
citrinum ex multo albo & purissimo nigrò
est compositum. Dealba ergo nigrum & ru¬
bifica album, & habebis magisterium. Quo¬
niam sicut annus diuiditur in quatuor par¬
tes, sic etiam opus nostrum benedictum. Nam
primò est hyems, id frigidum & humidum,
& pluuiosum. Secundum tempus est Ver,
quod est, calidum & humidum & floridum.
Tertium tempus est aestas, quod tempus est
calidum & siccum, id est rubicundum. Quar¬
tum tempus est autumnus, quod est tempus
frigidum & siccum, & tempus colligendi fru¬
ctum. Hac dispositione tingimus res natura¬
les donec fructum afferant ad vota: quia iam
hyems transijt, imber abijt, noxque recessit,
& flores apparuerunt in terra nostra, & tem¬
pus putationis aduenit. Sed cum stamus su¬
pra rosam albam, solum sortiemur effectum
istum, conuertendo corpora metallica; & ae¬
gra in album arte & operatione. Et cum videris
illam albedinem supereminentem, laetus &
certus esto, quod in illa albedine rubedo est
occultata. Et hanc rubedinem non oportet
extrahere, sed solo igne regere, vsque quo to¬
tum fiat rubeum: Et sic consequenter patet,
quod color rubedinis creatur maximè ex
complemento digestionis. Quia sanguis
non