1343
208 LVDVS
Iterum de elementorum naturali & re¬
ciproca circularique vicinitate
ad inuicem.
Albertus Magnus dicit: Non est silendum,
quòd in omnibus quę se habent ad inuicem
circulariter per generationem, facilior est
eorum transitus, eo quod in pluribus habent
conuenientiam.
Hinc est quod ex argento facilius fit au¬
rum, quàm ex alio metallo, bene ergo ordi¬
nauit natura, vt elementa circulariter sibi com¬
municarent qualitates, quatenus circulares
transmutationes ex ipsis fierent, & ex circu¬
lari transmutatione elementorum fieret. Vt
puta terra communicat suam siccitatem igni,
ignis verò caliditatem suam aeri, aër humidi¬
tatem suam aquae, aqua verò communicat
suam frigiditatem terrae, & terra iterum sicci¬
tatem suam igni. Et sic circulariter materia
terrae appetit esse sub forma ignis: quia ignis
quasi sitiens naturaliter agit in terram, & con¬
uertit materiam terrae in suam formam. Ite¬
rum eadem materia terrae, appetit esse sub
forma aeris, qui aer est quasi naturaliter sen¬
tiens ignem. Et ideo agit in ignem & terream
materiam. Et ignis, qui fecerat terram in suam
formam, tunc illa materia naturaliter appe¬
tit esse sub forma aquae. Aqua hoc sentiens
agit in aerem, & in illam materiam, quae fuit
ignis,