1343
210 LVDVS
Ex diaphanitate formam aquae, & ex lucidi¬
tate formam aeris.
Vnde Arnoldus ad propriam 10. dicit:
Beatissime pater, Hermes philosophus di¬
cit. Quòd metalla ex quatuor elementis com¬
sistunt, & quodlibet elementum in sua mate¬
ria abundat ex quatuor elementis, cum ele¬
mentum simplex non nobis dare actum sit.
Etiam in materia metallorum oportet, quod
elementa habeant vnam materiam commu¬
nem corporum, quae sit commmunis formę è¬
lementorum, ita vt per ipsa possint transmutari.
Et illa eadem materia quae erat aquae, sit
aeris, terrae, & ignis. Sunt ergo quatuor qua
litates siue virtutes progredientes ab esse e¬
lementorum, & quaelibet istarum potest di¬
ci de materia elementali. & istae virtutes sunt,
calefaciendi, infrigidandi, siccitatis & hu¬
miditatis. Et duae istarum qualitatum sunt
actiuae, scilicet calidum & frigidum: duae ve¬
rò passiuae, scilicet humidum & siccum. Sunt
ergo duo elementa per comparationem ad
res elementales, scilicet ignis & aqua actiua,
& quasi duo passiua, sicut terra & aer. Quan¬
tùm ergo inter se sunt actiua & passiua, &
communicant in natura.
Hinc est quod vnum elementum commu¬
nicat suam qualitatem alteri, vt sic circulando
qualitatem illius possit conuertere in ipsum, &
transmutatur. Est etiam sciendum quod
con¬