1343
212 LVDVS
cem vniunt. Nam corpus incorporat spiritum
per sanguinis tincturam: quia omne quod
habet spiritum, habet & sanguinem.
Nam omnis res cuius radix est terra, & a¬
qua fit moriens. Hoc est dicere, terra fit aqua,
& vincunt eum aquae qualitates, sic est solu¬
tio corporis, & coagulatio spiritus, & econ¬
tra. Nam vnam habent operationem: quia
non soluitur vnum, nisi coaguletur reliquum.
Ideo in principio operis tu aduna solem per
lunam, & coagula per solem, quoniam inde
apparebunt effectus, eo quod pars inferior
deprimitur, cum naturaliter superiora infe¬
rioribus dominantur.
Hinc dicit Hali rex & philosophus: Haec
ambo, scilicet solutio corpois, & congelatio
spiritus, erunt in vna operatione, & non fit
vnum sine altero. Ratio est, quia corpus & a¬
nima, quando simul coniunguntur, vtrum¬
que eorum agit in suum socium. Verbi gra¬
tia, cum terra & aqua simul coniunguntur,
conatur aqua dissoluere terram, cum sua hu¬
miditate, sua virtute & proprietate, quae in
ea est, facit terram subtiliorem, quàm prius
erat: & reddit terram sibi similem in corpo¬
re, ita vt fiat aqua, & econuersò, aqua inspissa¬
tur cum terra, & fit similis terrae in densitate,
quia terra spissior est quàm aqua. Ideo dicit
Albertus in Secretis secretorum:
Scias inter solutionem, & coagulationem
spiritus