1343
PVERORVM 217
consumit ea, non tamen omnes rerum par¬
tes, sed dimittit cineres & carbones. Sed me¬
dicina nostri lapidis non dimittit aliquid in
rebus, sed res totaliter conuertit à sua for¬
ma in suam essentiam. Est enim medicina
nostra sicut fauilla ignis, quae in actu aug¬
mentatur, & augetur in quantitate, vt dicit
Hermes. Et in tantum augmentatur & mul¬
tiplicatur, quòd oportet operantem ex illo
ab actione cessare adtempus tędio affectus.
Et hoc est venenum, de quo se philosophi ia¬
ctauerunt, cum quo lapides viuificauerunt,
quorum naturae fuerunt diminutę. & redu¬
xerunt eos ad naturam temperatam. Quare
honora lapidem nostrum. Hermes dicit: Cum
lapis noster ad suum terminum peruenerit,
nihil eo subtilius videtur.
Non ergo miremini, si corpora super coe¬
lestia sunt in se incorruptibilia, cum in infe¬
rioribus, in natura incorruptibilitas sit re¬
perta, nullique aliorum corporum inferio¬
rum subiecta.
Nam si lapis noster staret in igne vsque ad
nouissimum diem, nunquam consumere¬
tur, nec transmutaretur. Et subdit idem Her¬
mes dicens: Cum ad eius finem perueni,
tale gaudium mihi fuit, quale nunquam die¬
bus vitę meę habueram, videns, quod tanta¬
essentia sine elementali materia in his infe¬
rioribus possit detineri. O natura maxima
oo 5