1343
PHILOSOPHORVM 223
rius complectitur corpus spiritum, vt ad
suam perueniat perfectionem. Cognoscen¬
do ergo radices naturales, melius facies ex
eis opus tuum: quia non possum alio modo
lapidem nostrum exprimere, nec alio no¬
mine nominare. Patet ergo ex praemissi
quòd lapis noster est ex quatuor elementis:
Et habent eum tam diuites quàm paupe¬
res, & inuenitur vbique, & assimilatur om¬
nibus rebus, & est uompositus ex corpore,
anima, & spiritu: & conuertitur de natura
in naturam, vsque ad vitimum suae perfectio¬
nis gradum.
Dixerunt etiam quòd lapis noster fit ex
ex vna re, & verum est: nam totum magiste¬
rium fit cum aqua nostra: ipsa namque est sper¬
ma omnium metallorum, & omnia metalla
resoluuntur in ipsam, vt est ostensum.
Item: Sal metallorum est lapis philoso¬
phorum. lapis enim noster est aqua conge¬
lata in auro & argento, & repugnat igni, &
resoluitur in aqua sua, ex qua componitum
in genere suo. Ergo reductio corporum in
primam materiam, sed in argentum vi¬
uum, non est alia nisi congelatae materiae
resolutio, per quàm seratura aperitur per in¬
gressionem vnius naturae in aliam. Vnde
philosophi dixere: Solem nihil aliud esse,
quàm maturum argentum viuum. Nam in
Mercurio sunt soluim duo elementa actu,