1343
PHILOSOPH. 225
curium, & quodlibet metallum debitè prae¬
paratum tingit in verum aurum vel argen¬
tum, secundum quòd talis virtus primordia
liter ad suum finem fuerit actiuorum ad passi¬
ua coniunctione.
Secunda verò via dicitur particularis, &
est difficilis & laboriosa. Nota, licet Alchi¬
mia in via vniuersali partim sit naruralis
partimque artificialis, magis tamen est na¬
turalis: quia natura in via verę Alchimiae nil
alienum vel extraneum introducitur: quia
natura habet in quod operatur, eo quod a¬
ctiua iunguntur passiuis per competentem
vnionem seu applicationem, caetera verò
natura per se operatur.
Plato, lapis noster est res quam ignis non
tentigit, à qua noster Mercurius surgit.
Tria sunt genera laborantium artem Al¬
chimicam, scilicet Alchimista, Lauchimista
& Lachrimista Non omnis qui dicit, recipe,
recipe; intrabit in artem, quia vnum tan¬
tum est recipe: vnum corpus non intrat
alterum.
Gratianus, Accipe hoc & hoc, & fac sic
& sic, & habebis hoc, & illud est verum a¬
pud omnes Philosophos. Vnde Philoso¬
phus: Primum verbum recipe recipe, mul¬
tos errores fecit. Ideo primum opus est dis¬
soluere rem lapidis, id est, Mercurium non
vulgi.
pp