1343
PHILOSOPHORVM. 249
anticipans, impeditur ab igne & comburi¬
tur & euaporat, vt patet in plumbo & in alijs
corporibus infirmis. Ideo sulphur vulgare
non est de veritate nostrae artis, neque de per¬
fectione eius, quoniam perfectum impedit
in omnibus operationibus suis. Vnde Ge¬
ber: Sulphur nunquam nisi calcinetur po¬
test figi: & cum fuerit calcinatum, nullam
dat omnino fusionem. Senior: Sulphur &
arsenicus non est vera medicina huius ma¬
gisterij, quia non complent nec perficiunt,
vt sufficienter notum est de omnibus mino¬
ribus mineralibus. Albertus: Sulphuris pro¬
prietatis est Mercurium congelare & cum
Mercurio perficere. Sed tinctura solum ex¬
stit ex duobus perfectis corporibus, ex qui¬
bus sulphura illa elici possunt.
Philosophus: Fundamentum artis est Sol,
& eius vmbra. Morienes dicit: Tres species
sufficiunt ad totum magisterium, scilicet fu¬
mus albus, id est vis quinta, scilicet aqua coe¬
lestis: & Leo viridis, id est Aes Hermetis: &
aqua foetida, quae mater est omnium metal¬
lorum, ex qua & per quam, & cum qua prae¬
parant Philosophi ipsum, scilicet Elixir in
principio & in fine. Has igitur tres species
ad eius confectionem nemini detegas. Sed
stultus hoc magisterium tractat circa quam
libet aliam rem. Arcanum philosophorum
secretissimum. Hermes pater philosopho¬
qq 5